Rozmiar: 15909 bajtów

- 65 -

1376. April 26.

Nos Conradus secundus dei gracia dux Slezie dominus Olsniczensis et Kozlensis Notum facimus presentibus imperpetuum universis Quod nostra constituti in presencia fideles nostri Stephanus de Jawerwicz et Segehardus filius ipsius mentibus sani et corporibus animis premeditatis bona ac unanimi voluntate Sponte confitebantur et expresse, se ratam et amicabilem inter se fecisse divisionem seu decisionem, ita quod idem Stephanus dedit et benivole resignavit eidem Zegehardo filio suo pro totali sua paternali porcione medietatem suam bonorum sive omnia bona sua que in Warmuthovo Kozl. nostri distr. dinoscitur habuisse, cum omnibus pertinencijs utilitatibus fructibus proventibus et obvencionibus universis, nullo penitus excepto, quemadmodum in suis metis et grenicijs sunt distincta et cum omni eo Jure et dominio quibus ipsa hactenus habuit et possedit Per ipsum quidem Zegehardum heredes et legittimos ipsius successores premissa bona habenda tenenda in usus placitos convertenda ac imperpetuum eo Jure quo ipse Stephanus possedit rite possidenda Ipseque Zegehardus in premissis videlicet bonis ac divisione contentus omnibus Juri accioni porcioni repeticioni ac arrestacioni que in alijs bonis eiusdem patris sui habere poterit nunc et in antea pro se et suis heredibus erga ipsum patrem suum ac ipsius pueros, suos couterinos benivole renuncciavit, Nos vero huiusmodi divisionem resignacionem ac renuncciacionem gratas habentes et ratas, ipsas de solita nostra benignitate duximus confirmandas Harum nostro sub sigillo testimonio litterarum. Datum Kozle in Crastino s. Marci A. d. M°. ccc°. lxx° sexto presentibus fidelibus nostris d. Niczcone de Slawicow, Henrico de Dlugomilowicz, Mieschikone de Lippein, Hancone Kornicz, Petro de Manow, Dirschcone de Neznaschino et Michaele de Smolna nostro Notario testibus premissorum.

Mit zerbrochenem Siegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów